Charter Document - 07352013

Charter Document - 07352013


Charter Number: 07352013
Cartulary Title: Liber Cartarum Sancte Crucis
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Resignation
Date: 1229
Date type: Internal, Event, Feast
Resource Link(s): People of Medieval Scotland

Charter:

Sciant omnes tam futuri quam presentes ad quos presentes littere pervenerint quod ego Mattheus decanus domini Hugonis Dei gratia episcopi Dunkeldensis presens sui in villa de mellginge in die Sancti Nicolai eodem anno quo mortuus fuit comes Malcolmus de fyfe et ibi vidi et audivi tam in presentia mea quum in presentia domini Stephani domini de Melginge et multorum aliorum virorum ubi Walet persona de Melginge renunciavit persona tui ecclesie ville predicte et eandem ecclesiam in manum domini Willelmi filij Nicolai canonici sacriste ecclesie Sancte Crucis resignavit per clavem et feram et per calicem predicte ecclesie Ego vero Mattheo decanus ex precepto domini mei Episcopi statim post resignationem dicto domino Willelmo factam de eadem ecclesia predictum dominum Willelmum canonicum in predictam ecclesiam seisivi et eundem sicut personam auctoritate domini mei Episcopi in plenam possessionem illius ecclesie institui Qui post resignationem ei factam et possessionem eidem auctoritate episcopali reformatam presentiam domini Pape appellavit ne quid liceret in prejudicium juris sui de predicta ecclesia subjiciens tam se quam ecclesiam predictam protectioni domini Pape Ista et vidi et audivi ego Mattheus decanus domini Episcopi Dunkeldensis una cum domino Willelmo tunc temporis capellano de Melginge et domino Stephano de Melginge et cum multis alijs Et in hujus rei testimonium presens scriptum sigillo meo corroboravi