Charter Document - 07352012
| Charter Number: | 07352012 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Liber Cartarum Sancte Crucis |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Lay |
| Charter Type(s): | Confirmation |
| Date: | 1223 - 1230 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
People of Medieval Scotland |
Charter:
Omnibus sancte matris ecclesie filijs presens scriptum visuris vel audituris Radulphus de Vermel filius Philippi secundi de Vermel eternam in Domino salutem Noverit universitas vestra me pro anima Philippi patris mei et antecessorum meorum et pro salute mea propria et omnium successorum meorum concessisse et carta presenti confirmasse Deo et Sancte Cruci de Edenburgh et canonicis ibidem Deo servientibus donationem quam eis fecerunt avus et pater meus super terra de Romanoch cum augmento quod ego eis addidi et omnibus pertinentijs ad illam spectantibus per omnia sicut carta et confirmationes cartarum quas inde habent testantur Insuper concessi et ratam et gratam habui et presenti carta confirmavi compositionem factam inter ipsos canonicos Sancte Crucis et monachos de Neubotle super excambio jam dicte terre de Romanoch pro terra de Munclouen et ad institutionem eorundem canonicorum admisi predictos monachos de Neubotle in veram et plenarium possessionem omnis terre et omnis juris quod habuerunt canonici in terra de Romanoch secundum tenorem cartarum et confirmationum quas inde habuerunt et ipsi monachi resignaverunt Et ego et heredes mei totam supradictam terram de Romanoch cum omnibus pertinentijs suis sicut liberam et puram et perpetuam elemosinam antecessorum nostrorum et nostram supradictis monachis de Neubotle et successoribus suis in perpetuum warantizabimus contra omnes homines et omnes feminas et de omni servitio defendemus In cujus concessionis confirmationis warantizationis et defensionis testimonium presens scriptum sigilli mei munimine roboravi hiis testibus domino Willelmo episcopo Sancti Andree domino Hugone episcopo Dunkeldensi et aliis
