Charter Document - 07352002

Charter Document - 07352002


Charter Number: 07352002
Cartulary Title: Liber Cartarum Sancte Crucis
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1192 - 1205
Date type: Assigned
Resource Link(s): People of Medieval Scotland

Charter:

Galfridus de Malevil omnibus hominibus suis amicis et vicinis salutem Sciant tam futuri quam presentes me concessisse et hac mea carta confirmasse ecclesie sancte crucis de Edinburgh et canonicis ibidem Deo servientibus ii bovatas terre de terra que fuit Maluet uer et de alia terra que propinquior jacet illi terre in perpetuam elemosinam sicut illam perambulavi coram Willelmo abbate ecclesie sancte crucis et Willelmo priore ejusdem loci et Roberto fratre Richardi episcopi sancti Andree et Rogero fratre de Newbotle Willelmo capellano de Libertun Willelmo preposito vicecomitis de [] Alexandro humio Vicecomite Galfrido Tenendam ita libere et quiete sicut liberius et quietius dare possum Testibus Randulpho de Sulis Radulpho Abbate A [] de Edinburgh Gregorio filio Galfridi Vicecomitis Richardo hangeduel apud Castellum puellarum