Charter Document - 07351004
| Charter Number: | 07351004 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Liber Cartarum Sancte Crucis |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Papal |
| Charter Type(s): | Mandate |
| Date: | 1226 |
| Date type: | Internal, Calendar, Papal |
| Resource Link(s): |
People of Medieval Scotland |
Charter:
Honorius episcopus seruus seruorum dej Dilectis filijs Abbatj et Conuentuj sancte Crucis de Edeneburch ordinis sancti Augustini Salutem et apostolicam benedictionem Cum a nobis petitur quod iustum est et honestum tam uigor equitatis quam ordo exigit rationis ut id per sollicitudinem officij nostrj ad debitum perducatur effectum Ea propter dilectjs in domino filij uestris iustis postulationibus grato concurrentes assensu personas unas et locum in quo diuino estis obsequio mancipati cum omnibus bonis que impresentiarum rationabiliter possidet aut in futurum iustis modis prestante domino poterit adipisci sub beatj Petri et nostra protectione suscipimus Specialiter autem ecclesiam de Melhing cum pertinentijs suis quam canonice uos proponitis obtinere ac alia bona uestra sicut ea omnia iuste canonice ac pacifice possidetis uobis et per uos monasterio uso auctoritate apostolica confirmamus et presentis scripti patrocinio communimus Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre protectionis et confirmationis infringere uel ei ausu temerario contraire Siquis autem hoc attemptare presumpserit indignationem omnipotentis dei et beatorum Petri et Pauli apostoli eius se incursurum Datum Lateran xij kalendas Junij Pontificat nostrj Anno Decimo
