Charter Document - 07351003

Charter Document - 07351003


Charter Number: 07351003
Cartulary Title: Liber Cartarum Sancte Crucis
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Mandate
Date: 1225
Date type: Internal, Calendar, Papal
Resource Link(s): People of Medieval Scotland

Charter:

Honorius episcopus [] Dilectis filijs Abbatj et Canonicis sancte Crucis de Castro puellarum Salutem et apostolicum benedictionem Justis petentium desiderijs dignum est nos facilem prebere consensum et uota que a rationis tramite non discordant effectu prosequente complere Ea propter dilecti in domino filij uris iustis postulationibus grato concurrentes assensu terram in hales iuxta fluuium goger quam Riccardus filius audoenj ecclesie usure pia liberalitate donauit prout in litteris exinde confectis dicit [] sicut eam iuste canonice ac pacifice possidetis uobis et per uos eidem ecclesie auctoritate apostolica confirmamus et presentis scripti patrocinio communimus Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre confirmationis infringere uel ei ausu temerario contraire Siquis aut hoc attemptare presumpserit indignationem omnipotentis dej et beatorum Petri et Pauli apostoli eius se nouerit incursurum Data Reate Nonas Decembri pontificatus nostrj Anno Decimo