Charter Document - 07350038

Charter Document - 07350038


Charter Number: 07350038
Cartulary Title: Liber Cartarum Sancte Crucis
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Decree
Date: 1207 - 1210
Date type: Assigned
Resource Link(s): People of Medieval Scotland

Charter:

W[illelmus] Dei Gratia Rex Scott[orum] Omnibus probis Hominibus Tocius Terre Sue Clericis et laicis Salutem Sciant presentes et futuri me Concessisse et Hac Carta mea confirmasse quietam clamantiam quam Seiher de Quinci Comes Winton fecit pro se et Omnibus Heredibus suis abbati Ecclesie Sancte Crucis de Edenburg et Conuentui eiusdem domus in perpetuum de iure quod Habere uidebatur in ecclesia de Trauernent et eius pertinentiis Confirmo etiam eis unam Carucatam terre et decem acras in territorio de Trauernent apud Faweside cum libero exitu et communi pastura quam pater predicti Seiher eis dedit in liberam elemosinam et perpetuam quam idem Seiher eis confirmauit Confirmo etiam eis totam illam terram in Nodrif quam pater predicti Sehier eis dedit ad seruiendum capelle eiusdem uille quam idem Seiher eis confirmauit Tenendam in liberam et puram Elemosinam sicut Carta et confirmatio predicti Seiher testatur saluo seruicio meo Testibus Roberto de Londoniis filio meo Florentio Cancellario meo Willelmo Cumin Willelmo et Oliuero Capellanis meis Willelmo de Boscho et Hugone Clericis meis Rogero de Mortuo Mari Herberto de Camera Apud Forfar xvij die Marcii