Charter Document - 07350027
| Charter Number: | 07350027 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Liber Cartarum Sancte Crucis |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Royal |
| Charter Type(s): | Decree |
| Date: | 1165 - 1170 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
People of Medieval Scotland |
Charter:
Willelmus Dei gratia rex Scottorum Episcopis Abbatibus Comitibus Justiciis Uicecomitibus Ministris et omnibus probis hominibus tocius regni sui Francis Anglis Scottis Galwensibus tam futuris quam presentibus Salutem Ex officio suscepte a Deo regni administrationis incumbit nobis non solum ecclesias et ecclesiasticas personas diligere et honorare uerum etiam elemosinas et beneficia ad eorum sustentationem impendere et ea que ab antecessoribus nostris et ab aliis Dei fidelibus eis collata sunt tueri concedere et confirmare Unde et dignum duxi omnia sicut subscripta sunt que ab omnibus antecessoribus meis scilicet rege Dauid et dilecto fratre meo rege Malcolmo et ab aliis Dei fidelibus ecclesie Sancte Crucis de Edenesburch et canonicis eiusdem loci data sunt concessa aut confirmata sicut in autenticis eorum scriptis cum omni illa plenitudine et integritate continetur regia auctoritate consilio proborum hominum meorum predicte ecclesie et fratribus concedere et confirmare In primis de dono regis Dauid aui mei Ecclesiam castelli cum Salectuna per rectas diuisas suas et cum ceteris appendiciis eidem ecclesie pertinentibus Et ecclesiam Sancti Cutberti cum parochia et omnibus que eidem ecclesie pertinent et Broctunam cum suis rectis diuisis et Inverleth illam uidelicet que propinquior est portui cum suis rectis diuisis et medietatem piscationis et terram illam in qua abbatia sita est cum parte Cragge que ad eam pertinet Et quadraginta solidos de burgo meo de Edenesburch et unum plenarium toftum in eodem burgo Et inter burgum et abbatiam herbergare quoddam burgum concedendo burgensibus eiusdem burgi meliores custumas quas habet aliqua ecclesia in terra mea Et unum toftum in Striuelin et unius retis tractum ad piscandum Et ecclesiam de Heret cum parochia et omnibus que eidem ecclesie pertinent et terram in eadem Heret eisdem diuisis quibus Gillebertus uicecomes et alii ministri de Striuelinschire perambulauerunt et tradiderunt Alwino abbati et in eadem uilla unam salinam cum uiginti septem acris Et in bosco dominico meo ibi eis necessaria sumere concedo ubi ad mea propria negotia necessaria sumuntur Et porcos dominicos eiusdem ecclesie concedo ibi esse quietos de padnagio Et unum toftum in Linlitcu Et unum toftum in Rinfriu quinque perticarum et piscationem de salmonibus Et Pethendreiam cum suis rectis diuisis Et Hameram et Fordam cum suis rectis diuisis Et ecclesiam eiusdem uille cum omnibus que ad eam pertinent sicut carta Rodberti episcopi de Sancti Andree testatur Et unum toftum in Berewic et tractum duorum retium in Scypwel Et medietatem sepi et uncti et coriorum de occisione de Edenesburch Et decimam omnium placitorum meorum ab Auin flumine usque Colbrandespeth Et medietatem decime de Cano de Chentyr et de Erregail Et medietatem decime de eisdem locis placitorum meorum et omnes pelles arietinas et ouinas et agninas de Castello Puellarum et de Linlitcu que moriuntur de meo dominio Et unum de meis molendinis de Dene et decimam de meis molendinis de Dene et de Libertuna et octo celdras de brasio et octo farine de dominio de Libertuna et triginta caretas de busche Et quod nullus capiat aliquem de hominibus abbatis eiusdem ecclesie errantem per uiam pro aliquo forisfacto uel pro aliqua calumpnia excepto Latrocinio et effusione sanguinis antequam cum abbate prius inde loquatur et requirat et abbas faciat plenum rectum calumnianti de homine suo et si abbas ei a recto deficiat tunc uicecomes et Justicia faciant ei rectum secundum quod calumnians hominem abbatis iuste calumniauerit Et ne quis capiat pandum super terram Sancte Crucis nisi abbas rectum et ius facere recusauerit Et ut quieti sint de teloneo et de omni consuetudine de propriis catellis per totam terram meam Et ut nullus retineat natiuos aut fugitiuos eiusdem ecclesie super meam plenarium foris facturam De dono et concessione et confirmatione fratris mei regis Malcolmi ecclesiam de Trauernent ad indumenta canonicorum cum terris et decimis et omnibus appendiciis et rectitudinibus suis sicut unquam Walerannus melius eam et plenius tenuit tempore regis Dauid aui mei Et ecclesiam de Batchet cum terra illa quam Galfridus de Maleuin et Uctred uicecomes de Linlitcu perambulauerunt Et ecclesiam de uilla Leuing cum dimidia carucata terre et ceteris que ad eam pertinent Et ecclesiam de Kinel cum carucata terre et omnibus eius pertinentiis sicut Herbertus camerarius eam dedit concedentibus filiis suis Stephano et Willelmo Et ecclesiam de Kerreden cum terris et libertatibus ad eandem ecclesiam pertinentibus Et ecclesiam de Pacstuna cum omnibus pertinentiis et libertatibus que ecclesie predicte iuste pertinent Et ecclesiam de Crauford cum duabus carucatas terre et omnibus rectitudinibus suis Et de dono Fergus Dunroden cum ecclesia et omnibus appendiciis suis et insulam Trail cum terra de Galtweied per rectas diuisas Et de dono Uctredi ecclesiam Sancti Cutberti de Desenesmor Et ecclesiam de Tungeland cum decimis et piscationibus et omnibus rectitudinibus eisdem ecclesiis iuste pertinentibus Et unum toftum in Inverchethin Et unum in Hadigtun Et de dono Philippi de Euermele unam carucatam terre et pasturam mille ouium in Rumanach Uolo autem ut omnia prescripta ita liberaliter et quiete teneat sicut aliqua ecclesia uel abbatia in toto regno meo liberius et quietius res suas possidet His testibus Nicholao cancellario Matheo archidiacono Osberto abbate de Jedeuurde Ricardo capellano regis Ada comitissa Waltero filio Alani Ricardo de Moreuila Roberto de Quinci Philippo de Valuines Ricardo Cumin Bernardo filio Brien Willelmo Carpentario Gilleberto de Umframuilla Willelmo de Aldri Galfrido de Maleuin Serlone de Edenesburch Rodberto Janitore castelli Rodberto et Waltero de Berchelai Apud Edenesbvrch
