Charter Document - 07350014

Charter Document - 07350014


Charter Number: 07350014
Cartulary Title: Liber Cartarum Sancte Crucis
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1136 - 1162
Date type: Assigned
Resource Link(s): People of Medieval Scotland
Models of Authority
Models of Authority

Charter:

Herbertus Camerarius Regis Scottorum Vniuersis catholice Matris Ecclesie filiis salutem Notum sit uobis me concessisse mea carta confirmasse Ecclesie sancte crucis de castro puellarum Canonicis ibidem deo seruientibus Ecclesiam de Kinel cum omnibus rectitudinibus suis in decimis in terris in bosco plano in pascuis pratis in perpetuam Elemosinam consensu consilio filiorum meorum Stephani Willelmi Volo igitur ut predicti Canonici prenominatam Ecclesiam ita libere quiete possideant sicut aliqua Ecclesia in tota Lodonia liberius quietius possidetur Salua tenore domini Willelmi Nepotis mei quam diu prenominatam Ecclesiam tenere uoluerit Testibus Hugone Giffard Terrico Nepote meo Petro Ricardo Clerico Apud Kinel