Charter Document - 07350001
| Charter Number: | 07350001 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Liber Cartarum Sancte Crucis |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Royal |
| Charter Type(s): | Decree |
| Date: | 1141 - 1147 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
People of Medieval Scotland |
Charter:
In nomine Domini nostri Iesu Christi et in honore Sancte Crucis et Sancte Marie uirginis omniumque sanctorum Ego Dauid Dei gracia Rex Scottorum regali auctoritate assensu Henrici filij mei et episcoporum regni mei comitum quoque baronumque confirmatione et testimonio clero eciam acquiescente et populo diuino instinctu omnia subscripta Concedo Ecclesie Sancte Crucis Edwines Burgensi et pace perpetua Confirmo Hec itaque sunt que ecclesie prefate et Canonicis regularibus in eadem Deo seruientibus in liberam et perpetuam elemosinam concedimus Ecclesiam scilicet Castelli cum omnibus appendicijs et rectitudinibus suis et examen duellii aque et ferri calidi quantum ad ecclesiasticam dignitatem pertinet Et cum Salectuna per suas rectas diuisas Et ecclesiam Sancti Cvthberti cum parochia et omnibus rebus que eidem Ecclesie pertinent et cum Kyrchetune per rectas diuisas suas et cum terra in qua ipsa ecclesia sita est et cum alia terra que sub Castello iacet uidelicet a fonte qui oritur iuxta angulum gardini mei per uiam qua itur ad ecclesiam Sancti Cvthberti et ex alia parte sub Castello usque quo peruenitur ad unam craggam que est sub eodem Castello uersus orientem et cum duabus Capellis que ad eandem Ecclesiam Sancti Cuthberti pertinent scilicet Crostorphin cum duabus bouatas terre et sex acris et illa Capella de Libertune cum duabus bouatas terre et cum omnibus decimis et rectitudinibus tam de uiuis quam de mortuis de Legbernard quas Macbet vere eidem ecclesie dedit Et ego concessi eciam ecclesiam de Hereth cum terra que ad eandem ecclesiam pertinet et cum tota terra quam ego ei augmentati et dedi sicut ministri mei et probi homines perambulauerunt et tradiderunt Alwino Abbati cum una salina in Hereth et xxvj acris terre Quam ecclesiam et terram prenominatam uolo ut canonici Sancte Crucis teneant et possideant in perpetuum libere et quiete Et prohibeo firmiter ne aliquis Canonicos siue homines eorum qui in eadem terra manent iniuste grauent aut disturbent neque aliquas operationes siue auxilia siue consuetudines seculares iniuste ab eis exigant Volo eciam ut idem Canonici habeant libertatem molendini faciendi in eadem terra Et ut habeant in Hereth omnes consuetudines illas et rectitudines et aisiamenta uidelicet in aquis in piscationibus in pratis in pascuis et in omnibus aliis necessariis rebus sicut melius habuerunt die illa qua illam habui in meo dominio Et Broctunam cum suis rectis diuisis Et Inuerlet illam que uicinior est portui cum rectis diuisis suis et cum ipso portu Et cum medietate piscationis et cum tota decima tocius piscationis que ad ecclesiam Sancti Cuthberti pertinet Et Petendreiam cum suis rectis diuisis Et Hamere et Fordam cum suis rectis diuisis Et Hospitale cum una carucata terre Et quadraginta solidos de meo burgo de Ewinesburg singulis annis Et redditu centum solidorum singulis annis ad indumenta canonicorum Decano meo de Pert et hoc de primis manibus que negotiationis causa ueniunt ad Pert et si forte non uenerint concedo prefate Ecclesie de meo redditu de Edwinesburg quadraginta solidos et de Striueline uiginti solidos et de Pert quadraginta solidos Et unum toftum in Striueline et tractum unius retis ad piscandum Et unum toftum in burgo meo de Edwinesburg liberum et quietum ab omni consuetudine et exactione Et unum toftum in Berewic et tractum duorum retium in Scypwel Et unum toftum in Renifry quinque particarum et tractum unius retis ad salmones et ibi piscari ad allectio libere Et prohibeo ne aliquis inde a nobis siue ab hominibus nostris aliquas consuetudines exigat Concedo eciam prefatis Canonicis de camera mea singulis annis decem libras ad luminaria ecclesie et ad operaciones eiusdem ecclesie et ad reparacionem earundem operationum inperpetuum Precipio eciam omnibus ministris meis et Forestarijs de Striuelinsire et de Clacmanant quod Abbas et conuentus habeant liberam potestatem in omnibus nemoribus meis et Forestis capiendi tantum de materia quantum eis placuerit et uoluerint ad edificacionem ecclesie sue et domorum suorum et ad quelibet negocia sua facienda et precipio quod homines eorum qui ad eorum negocia in eisdem nemoribus materiem capiunt meam firmam pacem habeant et ita quod non permittatis quod in aliquo disturbentur Et porcos dominis supradicte ecclesie in omnibus nemoribus meis concedo esse quietos de padnagio Concedo eciam prefatis Canonicis medietatem sepi et uncti et coriorum de occisa de Edwinesburg Et decimam de omnibus cetis et marinis beluis que mari eueniunt ab Avin usque ad Colbrandespade Et decimam omnium placitorum meorum et lucrorum ab Avin usque ad Colbrandespade Et medietatem mee decime de meo cano et de meis placitis et lucris de Kentyr et de Errogeil Et omnes pelles abietinas et ouinas et agninas de Castello et de Linlitcu que moriuntur de meo dominio Et octo cheldras de brasio et octo de farina et triginta carratas de Bushe de Libertune Et unum de meis molendinis de Dene Et decimam molendini de Libertune et de Dene et noui molendini de Edwinesburg Et Craggenemars quantum inde habeo in meo dominio et quantum Vineth Albus eis de eodem Craggo in elemosinam dedit Concedo eciam eis herbergare quoddam burgum inter eandem Ecclesiam et meum burgum Et concedo ut burgenses eorum habeant communionem vendendi res suas uenales et emendi in foro meo libere et absque calumpnia et consuetudine sicut mei proprii burgenses Et prohibeo ne aliquis in burgo eorum panem uel ceruisiam aut pannum aut aliquid uenale capiat per uim aut sine uoluntate burgensium Concedo eciam Canonicos esse quietos de teloneo et de omni consuetudine in omnibus burgis meis et per totam terram meam scilicet de omnibus rebus quas ement et uendent Et prohibeo ne aliquis capiat pandum super terram Sancte Crucis nisi Abbas eiusdem loci rectum et ius facere recusauerit Volo autem ut omnia prescripta ita liberaliter et quiete teneant sicut ego meas proprias terras possideo Et volo ut Abbas curiam suam ita libere et plenaria et honorifice habeat sicut Episcopus Sancti Andree et Abbas de Dunfermelin et Abbas de Kelcov curias suas habeant His Testibus Rodberto episcopo Sancti Andree Johanne episcopo Glasgvensi Henrico filio meo Willelmo nepote meo Edwardo cancellario Hereberto camerario Gillimichael comite Gospatricio fratre Dolsini Rodberto de Monte Acuto Rodberto de Burneuile Petro de Brvs Normanno uicecomite Oggu Leising Gillise Willelmo de Graham Turstano de Crectune Blenio archidiacono Elfrico capellano Waleranno capellano
