Charter Document - 07330265

Charter Document - 07330265


Charter Number: 07330265
Cartulary Title: Registrum episcopatus Glasguensis
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Decree
Date: 1316
Date type: Internal, Calendar, Regnal
Resource Link(s): People of Medieval Scotland

Charter:

Robertus Dei gratia rex Scottorum omnibus ministris suis et balliuis ac omnibus aliis et singulis hominibus suis quibuscumque ad quos presentes littere peruenerint salutem Sciatis quod concessimus magistris fratribus et sororibus hospitalis de Polmade iuxta Ruglen quod libere valeant gaudere omnibus priuilegiis quibus vti solebant tempore regis Alexandri predecessoris nostri videlicet quod nullus capiat prisas aliquas seu capciones de [bonis] suis aut catallis existentibus in terra de Strablathy vel in quocumque alio loco nec etiam capiat aliquam vel aliquos de hominibus suis ad transeundum cum ipsis causa testimonii perhibendi Quare firmiter prohibemus ne quis dictos magistrum fratres et sorores contra hanc concessionem nostram grauare vel vexare presumat Datum apud Ruglen xxviij die Maii anno regni nostri undecimo