Charter Document - 07330096

Charter Document - 07330096


Charter Number: 07330096
Cartulary Title: Registrum episcopatus Glasguensis
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Ruling
Date: 1202
Date type: Internal, A.D., Feast, Papal
Resource Link(s): People of Medieval Scotland

Charter:

Johannes miseratione divina tituli Sancti Stephani in Celio monte presbyter cardinalis apostolice sedis legatus Universis Christi fidelibus presentes litteras inspecturis Salutem in salutis auctore Ea que finem debitum sortiuntur ne in recidiue contentionis scrupulum iterum labantur necesse est ut scripture testimoniis commendentur Cum vero olim venerabili fratri Willelmo Glasguensi episcopo per Udardum militem de Hodelmo super jure patronatus ecclesie de Hodelmo controversia moveretur quam ecclesiam sicut et terram dictus episcopus ad ecclesiam Glasguensem libere pertinere dicebat prefatus miles in presentia nostra apud ecclesiam Sancte Marie Magdalene de Lochmaben feria iiij post octavas beatorum apostolorum Petri et Pauli totum jus patronatus quod in ecclesia de Hodelmo se habere dicebat eidem episcopo per librum libere resignavit et eundem et successores ejus et ecclesiam Glasguensem quietos et pacificos pro se et heredibus suis in perpetuum super hoc manere promisit et ut hoc memorie habeatur et nulli in dubium veniat presentem paginam ad cautelam prefati episcopi et ecclesie sue sigilli nostri impressione jussimus communiri Actum anno dominice incarnationis MCCIJ pontificatus domini Innocentii iij anno v