Charter Document - 07330091

Charter Document - 07330091


Charter Number: 07330091
Cartulary Title: Registrum episcopatus Glasguensis
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Decree
Date: 1201 - 1202
Date type: Assigned
Resource Link(s): People of Medieval Scotland

Charter:

W[illelmus] Dei Gratia Rex Scott[orum] Omnibus probis hominibus totius terre sue clericis et laicis Salutem Sciant presentes et futuri Willelmum Cumin in presentia mea et in curia mea quietum clamasse pro se et heredibus suis inperpetuum Deo et Sancto Kentegerno et Willelmo episcopo Glasguensi et successoribus suis inperpetuum totum ius quod idem Willelmus Cumin dicebat et credebat se habere in terra illa que dicitur Muncraht unde loquela fuit inter predictum Willelmum Episcopum et predictum Willelmum Cumin quam terram idem Willelmus Cumin dicebat esse de Kirkentulaht et quam predictus episcopus dicebat esse de Ballain Et quod ego acquietandum illam ratam et firmam habeo et concedo et hac carta mea confirmo Quare uolo et firmiter precipio ut predictus Willelmus Episcopus et successores sui inperpetuum habeant et teneant predictam terram de Muncrath cum iustis pertinentiis suis liberam et quietam pro predicto Willelmo et heredibus suis inperpetuum ab omni iure quod idem Willelmus Cumin dicebat uel credebat se habere in predicta terra sicut carta ipsius Willelmi Cumin testatur Testibus Osberto abbate de Kelhou Comite Patricio Alano filio Rollandi Constabulario meo Roberto de Lundoniis Willelmo de Lindes Geruasio Auenel Thoma de Colleuill Henrico de Cormanoc Herberto de Macuswell Bernardo de Hauden Waltero Murdach Philippo Marescallo Dauid Marescallo Apud Rochesburc primo die Marcii