Charter Document - 07330077
| Charter Number: | 07330077 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Registrum episcopatus Glasguensis |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Royal |
| Charter Type(s): | Decree |
| Date: | 1189 - 1195 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
People of Medieval Scotland |
Charter:
W[illelmus] Dei Gratia Rex Scott[orum] Omnibus probis hominibus tocius terre sue Clericis et laicis Salutem Sciant presentes et futuri me dedisse et concessisse et hac carta mea confirmasse Deo et Sancto Kentegerno et Jocelino Episcopo Glasguensi Omnibusque eius successoribus unum plenarium toftum in Burgo meo de Striuelin Tenendum in liberam et quietam et perpetuam elemosinam ita libere Quiete Plenaria et honorifice sicut aliquis Episcopus in toto regno meo Aliquod toftum in aliquo Burgorum meorum liberius Quietius Plenarium et honorificentius tenet et possidet Testibus Comite Dauid fratre meo Hugo Cancellario meo Willelmo de Lindeseie Alexandro vicecomite de Striuelin Dauid de Lindes Roberto filio Wenebaldi Henrico de Cormanoc Ricardo filio Hugonis Henrico de Brade marescallo Apud Striuelin
