Charter Document - 07330071
| Charter Number: | 07330071 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Registrum episcopatus Glasguensis |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Royal |
| Charter Type(s): | Decree |
| Date: | 1175 - 1177 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
People of Medieval Scotland |
Charter:
Willelmus Dei gratia Rex Scottorum Justiciis vicecomitibus et omnibus ministris et Balliuis suis salutem Mando vobis atque firmiter precipio quatinus ita bene et plenaria et sine disturbacione soluatis Domino Jocelino Episcopo Glasguensi omnes rectitudines suas de Decimis et canis et placitis et lucris et omnes alias rectitudines suas sicut unquam melius aut plenius Johanni aut Herberto aut Engelramo Episcopis aut alicui Episcopo ante eum soluere solebatis ne pro defectu vestri inde clamorem audiam super meam foris facturam Testibus Ricardo de Moreuilla constabulario Waltero filio Alani dapifero Waltero Olifard Roberto de Quinci Willelmo de Veteri Ponte Apud Dunfres
