Charter Document - 07330058

Charter Document - 07330058


Charter Number: 07330058
Cartulary Title: Registrum episcopatus Glasguensis
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Mandate
Date: 1182 - 1185
Date type: Assigned
Resource Link(s): People of Medieval Scotland

Charter:

Lucius Episcopus seruus seruorum Dei venerabili fratri Jocelino Glasguensi Episcopo salutem et Apostolicam benedictionem Si quando postulatur a nobis quod iuri conueniat et consonet equitati petentium desideriis facilem debemus impertiri consensum et uota illorum effectui mancipare Ea propter venerabilis frater tuis iustis postulationibus grato concurrentes assensu consuetudinem antiquam et rationabilem in Ecclesia tua usque ad moderna tempora obseruatam uidelicet ut de patronatu inter se aliqui contendentes litem contestentur in presentia tua et tuo iudicio [lis] terminetur auctoritate Apostolica confirmamus et presentis scripti patrocinio communimus statuentes ut nulli omnino hominum liceat hanc paginam nostre confirmacionis infringere uel ei ausu temerario contraire Siquis autem hoc attemptare presumpserit indignacionem omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli Apostolorum Eius se nouerit incursurum Data Lateran v Idus Martii