Charter Document - 07330056
| Charter Number: | 07330056 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Registrum episcopatus Glasguensis |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Royal |
| Charter Type(s): | Decree |
| Date: | 1182 - 1190 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
People of Medieval Scotland |
Charter:
W[illelmus] Dei gratia Rex Scott[orum] Episcopis Abbatibus Comitibus Baronibus Justiciis vicecomitibus prepositis ministris et Omnibus probis Hominibus totius terre sue clericis et laicis Salutem Sciant presentes et futuri quod recognitum fuit et probatum in presentia et plena curia mea apud Lanarc per probos et antiquos homines patrie et legitimos testes quod Donatio ecclesie de Kellebride antiquitus pertinuit ad ecclesiam et ad episcopum Glasguensem et pertinere debet et quod Johannes episcopus Glasguensis et sui successores libere et quiete et sine aliqua contradictione uel reclamacione ipsam dederunt Et ideo Rogerus de Valloniis in presentia mea renuntiauit calumpnie et juri quod dicebat se habere in predicta ecclesia Quare concedo et presenti carta mea confirmo donacionem prenominate ecclesie de Kellebride liberam et quietam cum una carucata terre et omnibus aliis justis pertinentiis suis Ecclesie et Jocelino episcopo Glasguensi et suis successoribus in perpetuum Testibus Roberto Capellano meo Hugone de sigillo clerico meo Comite Patricio Ricardo de Moruill constabulario Alano dapifero Philippo de Valloniis Waltero de Berkel Camerario Johanne de Londoniis Adam filio Gileberti Apud Trauequeir
