Charter Document - 07330050

Charter Document - 07330050


Charter Number: 07330050
Cartulary Title: Registrum episcopatus Glasguensis
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Decree
Date: 1179 - 1185
Date type: Assigned
Resource Link(s): People of Medieval Scotland

Charter:

W[illelmus] Dei gratia Rex Scott[orum] Episcopis Abbatibus Comitibus Baronibus Justiciis vicecomitibus ministris et omnibus probis hominibus totius terre sue clericis et laicis Salutem Sciant presentes et futuri me dedisse et concessisse et hac carta mea confirmasse Deo et ecclesie Glasguensi et Jocelino episcopo et eius successoribus toftum illud apud Dunfres que est inter uetus castellarium et ecclesiam scilicet a castellario usque ad cimiterium ecclesie plenaria tenendum in liberam et perpetuam elemosinam ita libere et quiete plenaria et honorifice sicut alias tenuras suas liberius quietius plenius et honorificentius tenet Testibus Dauid fratre meo Abbate Ernaldo de Malros Ricardo de Moruill Constabulario Waltero de Berkel Camerario Philippo de Valun Apud Seleschirch