Charter Document - 07330042

Charter Document - 07330042


Charter Number: 07330042
Cartulary Title: Registrum episcopatus Glasguensis
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Decree
Date: 1189 - 1195
Date type: Assigned
Resource Link(s): People of Medieval Scotland

Charter:

W[illelmus] Dei Gratia Rex Scott[orum] Episcopis Abbatibus Comitibus Baronibus Justiciis vicecomitibus prepositis ministris et Omnibus probis hominibus totius terre sue clericis et laicis Salutem Sciant presentes et futuri me dedisse et concessisse et hac carta mea confirmasse Deo et Sancto Kentegerno et Ecclesie de Glasgu et Jocelino eiusdem loci episcopo Omnibusque successoribus eius inperpetuum Nundinas apud Glasgu habendas et singulis annis tenendas ab Octavis apostolorum Petri et Pauli Plenaria per octo dies Cum firma et plenaria pace et Cum omnibus libertatibus aliquibus Nundinis in tota terra mea concessis et Cum omnibus rectitudinibus ad Nundinas pertinentibus ita libere Quiete Plenaria et honorifice sicut alique Nundine in aliquo Burgorum meorum liberius quietius plenius et honorificentius tenentur aut teneri debent Testibus Johanne Dunkeldensi episcopo Hugone cancellario meo Archembaldo abbate de Dunfermelin Osberto abbate de Kelcho Comite Dunecan Rollando filio Ucdredi Willelmo de Lindese Waltero Corbet Willelmo Cumin Roberto filio Werneburc Alexandro vicecomite de Striuelin Henrico de Graham Henrico de Cormanoc Apud Edenburc