Charter Document - 07330036
| Charter Number: | 07330036 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Registrum episcopatus Glasguensis |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Papal |
| Charter Type(s): | Mandate |
| Date: | 1175 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
People of Medieval Scotland |
Charter:
Alexander Episcopus Servus Servorum Dei dilectis filiis Abbati de Gethguerth et aliis religiosis et ecclesiasticis personis in Glasguensi Episcopatu constitutis salutem et Apostolicam benedictionem Intellecto ex litteris karissimi in Christo filii nostri Willelmus illustris Scotie Regis et quorumdam Episcoporum regni sui necnon et decani et capituli Glasguensis Ecclesie quod venerabilis frater noster Jocelino nunc Episcopus uester olim autem Malrosensis abbas canonice fuerit et concorditer in Episcopum uestrum et pastorem electus electionem ipsam ratam curauimus et firmam nostre et auctoritate Apostolica confirmare Quia ergo eundem Episcopum cui munus consecracionis impendi precepimus iam ad uos red[i]isse accepimus uniuersitati uestre per Apostolica scripta precipiendo mandamus quatinus eidem Episcopo debitam in omnibus obedientiam et reuerentiam sicut Episcopo uestro et animarum uestrarum rectori humiliter impendatis et sinodalia et ceteras ecclesiasticas consuetudines quas bone memorie Johanni Episcopo antecessori suo exhibuistis omni occasione et appellatione cessante exhibeatis ita quod de obedientie uirtute possitis apud Deum et homines commendabiles apparere Alioquin sustentum quam idem Episcopus in uos propter hoc rationabiliter promulgauerit ratam et firmam habebimus Data Ferentini iiij Idus Aprilis
