Charter Document - 07330033

Charter Document - 07330033


Charter Number: 07330033
Cartulary Title: Registrum episcopatus Glasguensis
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Decree
Date: 1175 - 1180
Date type: Assigned
Resource Link(s): People of Medieval Scotland

Charter:

W[illelmus] Dei gratia Rex Scott[orum] omnibus probis hominibus totius terre sue clericis et laicis Salutem Sciant presentes et posteri me dedisse et concessisse et hac carta mea confirmasse Jocelino episcopo Glasguensi et successoribus suis unum plenarium toftum in burgo meo de Munros scilicet illud quod Engelramus antecessor suus tenuit tenendum sibi et successoribus suis in liberam et perpetuam elemosinam ita libere et quiete sicut alias elemosinas suas liberius et quietius tenet et possidet Testibus Andree episcopo Katenensie Turpino Electo de Brechin Comite Dunecan Comite Gilleberto Waltero Olifard Waltero de Berchel Willelmo de Lindesei Apud Munros