Charter Document - 07330025
| Charter Number: | 07330025 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Registrum episcopatus Glasguensis |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Royal |
| Charter Type(s): | Decree |
| Date: | 1193 - 1195 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
People of Medieval Scotland |
Charter:
Willelmus Dei gratia Rex Scottorum vicecomitibus et Balliuis suis de Galweia et Carrik et Leuen salutem Sciatis quod audiui cartas Regis Dauid aui mei et Cartas Regis Malcolmi fratris mei super libertatibus concessis Episcopis Glasguensibus de rectitudinibus et de decimis que ipsos contingent per episcopatum Glasguensem scilicet quod seruientes ipsorum debent recipere decimas et rectitudines ad prefatum episcopatum ex dono predictorum antecessorum meorum pertinentes per se sicut seruientes mei cana et rectitudines meas ad opus meum recipiunt Quare precipio vobis firmiter quatinus eos ita recipere permittatis et eos inde non disturbatis super meam foris facturam Testibus Roberto de Quinci Philippo de Valoniis camerario Alexandro vicecomite de Striuelin Willelmo de Munfort Willelmo Cumin Willelmo Giffard apud Striuelin
