Charter Document - 07330024
| Charter Number: | 07330024 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Registrum episcopatus Glasguensis |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Papal |
| Charter Type(s): | Mandate |
| Date: | 1173 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
People of Medieval Scotland |
Charter:
Alexander Episcopus servus servorum Dei dilecti venerabili fratri Ingelramo Glasguensi episcopo salutem et apostolicam benedictionem justis petentium desideriis dignum est nos facilem prebere consensum et vota que a racionis tramite non discordant effectu sunt prosequente complenda Ea propter venerabilis in Christo frater episcope tuis justis postulationibus grato concurrentes assensu decimam chan de Charri et de Chil de Cunigham de Stragrif de Lerghes et octavum denarium in auro et argento in animalibus de placitis regis que sunt in episcopatu tuo Capellam quoque Castelli de Rochesburc ecclesiam de Chermicdhe et ecclesiam de Charnewid sic hec omnia tam tu quam ecclesia tua rationabiliter possidetis tibi et eidem ecclesie auctoritate apostolica confirmamus et presentis scripti patrocinio communimus Statuentes ut nulli omnino hominum liceat hanc paginam nostre confirmacionis infringere vel ei aliquatenus contra ire Siquis autem hoc attemptare presumpserit indignationem omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum ejus se noverit incursurum Data Signie iii Kalendas Marcii
