Charter Document - 07330022
| Charter Number: | 07330022 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Registrum episcopatus Glasguensis |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Papal |
| Charter Type(s): | Mandate |
| Date: | 1165 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
People of Medieval Scotland |
Charter:
Alexander Episcopus servus servorum Dei dilectis filiis canonicis Glasguensis Ecclesie salutem et Apostolicam benedictionem Honor est et gloria subditorum magistris et prelatis suis obedientiam et reuerentiam exhibere cum nichil sit quod magis subditorum uitam et mores adornet quam si magistris suis obnoxii fuerint sicut conuenit et deuoti Inde est quod quantumcumque uos credamus sicut obedientie filios uirtutem obedientie imitari uolentes uos semper ad ea nostris exhortationibus commonere que uestre fame expediant et saluti discretioni uestre per Apostolica scripta mandamus quatinus uenerabili fratri nostro Episcopo uestro debitam obedientiam et reuerentiam impendatis et eius monitis et mandatis prompta curetis deuocione parere Nos autem eidem Episcopo dedimus in mandatis ut uos paterne caritatis affectu diligat et honoret et in ea que decet mansuetudine et benignitate pertractet et ecclesiastica negocia cum uestro consilio et eorum maxime qui maioris dignitatis sunt et scientie gerat et dignitatem et iura uestra integra et illesa conseruet Data Ferentini iiii nonas Junii
