Charter Document - 07330021

Charter Document - 07330021


Charter Number: 07330021
Cartulary Title: Registrum episcopatus Glasguensis
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Mandate
Date: 1175
Date type: Assigned
Resource Link(s): People of Medieval Scotland

Charter:

Alexander Episcopus servus servorum Dei dilectis filiis universo clero et populo Glasguensis episcopatus Salutem et apostolicam benedictionem Decet universos Christiane religionis viros matrem ecclesiam a qua Christianitatis recipiunt sacramenta devota reverentia et veneratione debita honorare ut ex hoc gratiam altissimi valeant plenius invenire et peccatorum suorum veniam promereri Qui enim matrem suam ecclesiam non diligit sicut convenit et honorat graviter divine oculos majestatis offendit et sui nominis et fame sustinet lesionem Ideoque universitatem vestram monemus mandamus atque precipimus quatinus matrem vestram cathedralem ecclesiam juxta consuetudinem episcopatus Sancti Andree et aliorum circumpositorum episcopatuum annis singulis visitetis et ei filialem devocionem et reverentiam verbo et opere exhibeatis ita quod ex hoc ab omnipotenti Domino premium recipere et uberiorem apud altissimum valeatis gratiam invenire Data Ferentini xvi Kalendas Februarii