Charter Document - 07330019
| Charter Number: | 07330019 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Registrum episcopatus Glasguensis |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Papal |
| Charter Type(s): | Mandate |
| Date: | 1164 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
People of Medieval Scotland |
Charter:
Alexander Episcopus servus servorum Dei dilectis filiis salutem Decano et Canonicis Glasguensibus et vniuerso clero ac populo per Glasguensem Episcopatum constitutis salutem et Apostolicam benedictionem Venerabilem fratrem nostrum Engelramum olim electum nunc uero Episcopum uestrum cum karissimi in Christo filii nostri M[alcolmi] illustris Scottorum Regis et uestris aliorumque litteris ad nos uenientem debita benignitate suscepimus et sicut uos et ipsum decuit curauimus honorare Licet autem nuntii uenerabilis fratris nostri Eboracensis Archiepiscopi qui presentes exstiterant repugnarent et apud nos precibus multis insisterent ne in hoc facto procederemus nos tamen attendentes illam necessitatem que Glasguensi Ecclesie pro defectu pastoris spiritualiter et temporaliter inminebat non propterea dimisimus quin eidem Regi tanquam Christianissimo principi uolentes deferre et eidem Ecclesie uestre utiliter prouidere de communi fratrum nostrorum consilio eum sicut debuimus in Episcopum consecremus Ipsum itaque de nostri tanquam de beati Petri manibus consecratum cum plenitudine gratie et benedictione Apostolice sedis ad uos tanquam ad spirituales filios remittentes eum uniuersitati uestre attentius commendamus per Apostolica scripta rogantes monentes atque mandantes quatinus pro reuerentia beati Petri ac nostra ipsum uelud Episcopum et pastorem uestrum benigne recipiatis et ei sicut spirituali patri et rectori animarum uestrarum debitam in omnibus obedientiam ac reuerentiam impendatis Siquis autem uestrum huic mandato nostro contumaciter duxerit resistendum nos sententiam quam idem Episcopus in eum propter hoc canonice tulerit auctore Domino ratam et firmam habebimus Data Senon kalendas Nouembri
