Charter Document - 07310082
| Charter Number: | 07310082 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Registrum de Dunfermelyn |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Royal |
| Charter Type(s): | Decree |
| Date: | 1253 |
| Date type: | Internal, Calendar, Regnal |
| Resource Link(s): |
People of Medieval Scotland |
Charter:
Alexander Dei gratia rex Scottorum omnibus probis hominibus tocius terre sue presentibus et futuri retis ad quos presentes littere peruenerint salutem Sciatis quod anno gratie MCCLIII die Mercurie proximo ante festum sancti Thome apostoli apud Striuelin Emma filia et heres quondam Gilberti de Smythetun vidua et in sua potestate libera et ligia constituta in pre[sencia] nostra et magnatum de nostro consilio sponte recognouit quod terra de Smythetun in feodo de Muskelb cum pertinenciis quam antecessores sui aliquo tempore tenuerant de domo de Dunf et quam ipsa petierat per litteras regias de morte antecessoris fuit et esse debuit propria terra monasterii de Dunf et a dicto monasterio alienata iniuste tanquam terra que data fuit in liberam et perpetuam elemosinam eidem monasterio ab antecessore nostro clare memorie Rege Dauid cuius cartam exinde confectam conspeximus et quam fecimus in presencia nostra legitime et de qua abbas et conuentus eiusdem monasterii habent confirmaciones antecessorum nostrorum vnde dicta Emma pro se et heredibus suis in perpetuum renunciauit coram nobis et predictis magnatibus nostris toti iuri et clamio quod ipsa uel sui aliquo tempore habuerunt et habere potuerunt in eadem terra Et dictum ius tale quale fuit pro se et heredibus suis per fustum et bacculum totaliter nobis ad opus dicti monasterii reddidit resignauit et quietum clamauit promittens fideliter quod super dicta terra ipsa aut heredes sui contra dictum monasterium nullo tempore quomodo mouebunt Nos autem tam ex concessione dicte Emme quam ex tenore dictarum cartarum antecessorum nostrorum ius dicti monasterii in dicta terra de Smithetun liquide perpendentes eam cum pertinenciis dicto monasterio de Dunf ad exemplum antecessorum nostrorum duximus confirmandam Precepimus insuper compatientes inedie dicte mulieris abbati et conuentui dicti monasterii de Dunf ut singulis annis quibus dicta mulier uixerit xxli marcas ei ad suam sustentacionem persoluant ita quod ipsa defuncta heredes sui nichil iuris in ipsis xx marcis valeant uendicare Et hoc iidem abbas et conuentus taliter Facere fideliter manu ceperunt Testibus venerabili patre Clementus episcopo Dunblan Ricardo abbate de Cambuskin Waltero Cumin comite de Meneth Alexandro Cumin comite de Buch justiciario Scocie Willelmo comite de Mar camerario Alexandro senescallo Roberto de Ros Nicholao de Soulis Dauid de Graham magistro Gamellin Willelmo capellano et Alexandro de Correbrig clericis nostris Johanne Blundo et Johanne Saluain apud Striuelin xvii die Decembris anno regni nostri v
