Charter Document - 07310054
| Charter Number: | 07310054 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Registrum de Dunfermelyn |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Royal |
| Charter Type(s): | Decree |
| Date: | 1211 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
People of Medieval Scotland |
Charter:
Willelmus Dei gratia Rex Scot[torum] omnibus probis hominibus tocius terre sue salutem Sciatis quod quando firmare feci castella mea in Ros homines abbatis et monachorum de Dunfermelin ad peticionem meam de bona uoluntate sua operati sunt cum aliis probis hominibus meis ad eadem castella firmanda Quare uolo et precipio quatinus hoc quod illa uice ad peticionem meam inde fecerunt non trahatur in exemplum quare aliud in posterum in talibus facere debeant quam fecerunt tempore meo et temporibus antecessorum meorum Testibus Willelmo de Boscho cancellario meo Philippo de Valloniis camerario meo Apud Innarr
