Charter Document - 07310046
| Charter Number: | 07310046 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Registrum de Dunfermelyn |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Royal |
| Charter Type(s): | Decree |
| Date: | 1160 - 1162 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
People of Medieval Scotland |
Charter:
Malcolmus Rex Scottorum omnibus probis hominibus tocius terre sue salutem Sciatis me dedisse et concessisse et hac mea Carta confirmasse Deo et ecclesie Sancte Trinitatis de Dunfermelin et abbati et monachis ibidem Deo seruientibus capellam de Inuirket que est de Parochia eorum in perpetuam elemosinam et duos toftos in eadem uilla unum quod adiacet capelle et alterum in burgagio Quare uolo et firmiter precipio ut ista adeo libere et quiete teneant sicut alias possessiones in terra mea tenent et possident Testibus Arnaldo episcopo Sancti Andree Gregorio episcopo de Dunkel Andree episcopo Katin Cospatricio comite Nicholao cancellario Merleswain Dauid Olifard Apud Dunfermelin
