Charter Document - 07310044

Charter Document - 07310044


Charter Number: 07310044
Cartulary Title: Registrum de Dunfermelyn
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Decree
Date: 1153 - 1162
Date type: Assigned
Resource Link(s): People of Medieval Scotland

Charter:

M[alcolmus] Rex Scott[orum] omnibus probis hominibus tocius sue terre Salutem Sciant omnes tam futuri quam presentes me concessisse et hac mea carta confirmasse donacionem ecclesie de Neutun quam Elwinus Renner et Eda uxor eius in perpetuam dederunt elemosinam ecclesie Sancte Trinitatis de Dunfermelin et fratribus ibidem Deo seruientibus Quare uolo ut habeant predictam ecclesiam et teneant eam ita libere et quiete sicut ceteras possessiones ecclesiasticas quas predecessores mei pro salute animarum suarum ei dederunt Teste Waltero cancellario Apud Dunfermelin