Charter Document - 07300307

Charter Document - 07300307


Charter Number: 07300307
Cartulary Title: Liber Sancte Marie de Dryburgh
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Testimony
Date: 1329
Date type: Internal, A.D., Feast
Resource Link(s):

Charter:

Universis Christi fidelibus presentes literas visuris vel audituris Robertus de Pebblis camerarius Scocie salutem in Domino Cum pium sit et meritorium prebere testimonium veritati et precipue in hijs que coram nobis sunt agitata universitati vestre significamus quod die Jovis proxima post festum beati Barnabe apostoli anno Domini millesimo trecentesimo vigesimo nono in pleno itinere nostro tento apud Rogesburgh comparuerunt coram nobis religiosi viri abbas et conventus de Dryburgh petentes ex parte una et Huctredus Pistor burgensis de Rogesburgh defendens ex altera parte super uno annuo redditu sex solidorum et sex denariorum exeunte de illo burgagio cum pertinencijs in vico qui dicitur Kingis streyt ex parte boriali vici ejusdem ex opposito ecclesie sancti Sepulcri quod quondam fuit Johannis Alman jacens inter terram que vocatur le Blachall ex parte orientali et terram Petri de Veteri Rokesburgh ex parte occidentali Tandem partes predicte posuerunt se in affixam magno sacramento interveniente juratam que presentavit per ver dictum suum dictum annuum redditum prefatis religiosis deberi de burgagio predicto In cujus rei testimonium []