Charter Document - 07300305

Charter Document - 07300305


Charter Number: 07300305
Cartulary Title: Liber Sancte Marie de Dryburgh
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Decree
Date: 1325
Date type: Internal, Calendar, Regnal
Resource Link(s): Reference Document for this Embedded Document
People of Medieval Scotland

Charter:

Robertus Dei gratia rex Scottorum camerario suo Scocie salutem Quia intelleximus quod religiosi viri abbas et canonici de Driburgh viginti solidos sterlingorum ad luminare ecclesie sue de firmis burgi nostri de Rokisburgh annuatim recipere consueverunt prout nobis per cartam bone memorie domini Willelmi regis predecessoris nostri dicti religiosi plenius ostenderunt vobis mandamus quatenus dictis viris religiosis dictos viginti solidos singulis annis de dictis firmis de Rokesburgh videlicet ad festum sancti Martini in hyeme et ad festum Pentecosten ad quascunque manus dicte firme devenerint deliberari faciatis et vobis in compotis vestris quolibet anno allo cari faciemus Datum apud Melrose primo die Novembris anno regni nostri vicesimo