Charter Document - 07300300

Charter Document - 07300300


Charter Number: 07300300
Cartulary Title: Liber Sancte Marie de Dryburgh
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1182 - 1232
Date type: Assigned
Resource Link(s): People of Medieval Scotland

Charter:

Comes Patricius de Dunbar universis sancte matris ecclesie filijs salutem in Domino Notum [sit] presentibus et futuris me dedisse et concessisse et hac carta mea confirmasse Deo et beate Marie de Dryburgh et canonicis ibidem Deo servientibus terram que dicitur Clumesley [] et ita sursum sicut haia vadit usque ad Duneden et sic sursum usque ad Resbrygge et inde per Malcolmes Rode sursum usque ad Styrkerden et per Styrkerden usque ad Ledre et preterea dedi eis duas bovatas terre in Ersildon cum tofto et crofto qui est juxta viam que ascendit ad crucem ex occidentali parte ville cum communi pastura ad centum oves et duodecim boves et duodecim porcos et duos equos et cum omnibus aysiamentis que pertinent ad tantam terram Preter hec et concessi et dedi eis toftum unum in burgo meo de Dunbar scilicet quod fuit Hugonis quondam capellani domini Patricij avunculi mei cum domo et cum duabus acris terre et dimidia quas dictus Hugo tenuit in villa et territorio de Dunbar Tenenda sibi et habenda de me et heredibus meis in liberam puram et perpetuam elemosinam pro animabus patris et matris mee et pro salute anime mee et uxoris mee et liberorum meorum et successorum meorum Quare volo ut prefati abbas et conventus teneant et habeant supradictam elemosinam inperpetuum ita libere quiete et plenaria et honorifice sine omni servicio consuetudine et seculari ex actione sicut aliqui viri religiosi in tota terra mea vel in toto regno Scocie quamlibet elemosinam liberius quiecius plenius et honorificencius tenent et possident Ut autem hec mea donatio perpetuum firmitatis robur optineat eam presenti scripto et sigilli mei apposicione roboravi Testibus []