Charter Document - 07300297

Charter Document - 07300297


Charter Number: 07300297
Cartulary Title: Liber Sancte Marie de Dryburgh
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Concession
Date: 1327
Date type: Internal, A.D., Calendar
Resource Link(s):

Charter:

Universis Christi fidelibus ad quos presentes litere pervenerint Johannes miseratione divina episcopus Glasguensis salutem in Domino sempiternam Quia pium est succurrere egenis et operam dare pauperibus nos propter hoc ad combustionem monasterij de Dryburgh et ejus diversi modas destructiones oculos dirigentes caritatis intuitu ecclesiam parochialem de Maxtoun cujus jus patronatus dominus Walterus senescallus Scocie abbati et canonicis dicti monasterij ex mera concessit pietate eisdem abbati et canonicis cum omnibus fructibus juribus et obvencionibus ad dictam ecclesiam spectantibus vel quoquomodo spectare valentibus cedente vel decedente domino Johanne de Gowen nunc ejusdem rectore in plenos proprios et perpetuos usus eorundem pro nobis et successoribus nostris conferimus per presentes et capituli auctoritate confirmamus ita tamen quod per ydoneum et sufficientem vicarium a nobis in dicta ecclesia deputandum laudabiliter deserviatur in divinis cui de ipsius ecclesie proventibus necessaria videlicet decem libre sterlingorum secundum statutum concilij Scoticani ordinentur per quem nobis et ministris nostris de omnibus juribus ordinarijs et extraordinarijs respondeatur ad plenum In cujus rei testimonium sigillum nostrum magnum presentibus est appensum Datum Alnecrom die Jovis proxima ante festum sancti Valentini martiris anno gracie millesimo tricentesimo vigesimo sexto Testibus []