Charter Document - 07300289

Charter Document - 07300289


Charter Number: 07300289
Cartulary Title: Liber Sancte Marie de Dryburgh
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1240 - 1255
Date type: Assigned
Resource Link(s): People of Medieval Scotland

Charter:

Omnibus Christi fidelibus has literas visuris vel audituris Alexander de Wallibus dominus de Dyrlton salutem in Domino sempiternam Noverit universitas vestra quod cum viri religiosi abbas et canonici de Dryburgh quondam tenerentur invenire duos canonicos celebrantes infra insulam sancti Nicolaij de Elbotle ego vero considerans imminentia pericula temporum tam presentium quam futurorum remisi omnino eisdem abbati et canonicis caritatis intuitu totam illam cantariam quam solebant in dicta insula facere ita tamen quod inveniant unum canonicum inperpetuum celebrantem apud Stodfald et alium canonicum infra abbaciam de Dryburgh pro animabus omnium antecessorum et successorum meorum unde volo et concedo pro me et heredibus meis quod abbas et canonici de Dryburgh inperpetuum sint quieti tam ab edificatione dicte cantarie quam a celebracione divinorum ibidem ita quod nullus heredum vel successorum meorum per se vel per aliquam aliam interpositam personam possit de cetero dictos abbatem et canonicos de Driburgh vel canonicum apud Stodfald commorantem vexare vel compellere ad dictam insulam edificandam vel inhabitandam Ego autem dictus Alexander et heredes mei atque successores mei quicunque fuerint prescriptam remissionem et concessionem dictis abbati et canonicis de Dryburgh contra omnes homines et feminas warantizabimus et inperpetuum acquietabimus et defendemus In cujus rei testimonium presenti scripto sigillum meum apposui Hijs testibus domino Roberto de Keth domino Henrico de sancto Claro domino Willelmo de Fenton domino Johanne de Fenton domino Alexandro de Seton militibus Waltero de Congilton Roberto filio Adam de Dyrltoun Willelmo Surthus Patricio de Hirdmanstoun Nicholaio de May et multis alijs