Charter Document - 07300281

Charter Document - 07300281


Charter Number: 07300281
Cartulary Title: Liber Sancte Marie de Dryburgh
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Mandate
Date: 1228
Date type: Internal, Calendar, Papal
Resource Link(s): People of Medieval Scotland

Charter:

Gregorius episcopus servus servorum Dei venerabili fratri episcopo sancti Andree et dilecto filio abbati de Driburgh Premonstratensis ordinis sancti Andree dioecesis salutem et apostolicam benedictionem Ex parte tua fili Abbas fuit propositum coram nobis quod nonnulli monasterij tui fratres pro violenta manuum injectione in seipsos et alias religiosas personas nec non et clericos seculares in canonem inciderunt sententie promulgate Quidam vero pro detencione proprij super quo se correxerunt postmodum excommunicationis sentenciam incurrerunt aliqui etiam simoniacum habuerunt ingressum in monasterio memorato et quidam non obtento absolucionis beneficio ad sacros promoti sunt ordines et celebrarunt postmodum in eisdem De ipsorum itaque salute sollicitus postulasti ut cum eos venire ad sedem apostolicam oporteret et verendum afferas ne veniendo vagarentur et salutis cujus causa venirent incurrerent detrimentum misericorditer super hoc agere dignaremur Nos autem plenam de vobis fiduciam obtinentes discretioni vestre per apostolica scripta mandamus quatenus hujusmodi manuum infectoribus nisi eorum difficilis fuerit et enormis excessus propter quem merito ad sedem apostolicam sunt mittendi ac alijs juxta formam ecclesie absolutis et injuncto eisdem manuum infectoribus quod ipsis fuerit injungendum cum predictis alijs super eo quod taliter receperunt ordines et ministrarunt in ipsis auctoritate nostra faciatis prout animarum suarum saluti videritis expedire facturi de simoniacis prout in generalis consilij constitutione continetur Datum Parusij xii kalendas Octobris pontificatus nostri anno secundo