Charter Document - 07300279
| Charter Number: | 07300279 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Liber Sancte Marie de Dryburgh |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Judgement |
| Date: | 1252 |
| Date type: | Internal, A.D., Calendar |
| Resource Link(s): |
People of Medieval Scotland |
Charter:
In nomine Domini amen Statera justicie [] et pondus non recipit persone vel dignitatis mole non premitur sed cunctos ponderans equa lance per illos inclinatur et flectitur qui via regia incedentes dignis cause meritis ponderantur in ipsa hanc omnis qui juste judicat gestat in mani bus ut justo libramine reddat cuilibet quod est suum ne igitur judex unde justificari meruit inde pocius condemnetur cuncta ipsum rimari oportet et ordinem rerum publica inquisitione discutere Propter quod nos Bernardus miseratione divina Neopolitanus electus notum esse volumus universis quod cum causa que inter abbatem et conventum de Driburgh ex una parte et magistrum Eymericum rectorem de Lawdre ex altera super ipsa ecclesia quibusdam decimis et rebus alijs in modum conventionis et reconventionis coram venerabili patre magistro Martino nunc Martiano episcopo tunc domini Pape capellano vertebatur idem dominus nobis commisit audiendam actis ejusdem cause habitis coram ipso diligenter inspectis et presentibus partibus frequenter examinatis invenimus in ejusdem capellani presencia libellos tales fuisse porrectos Coram vobis magistro Martino preposito Parinensi et generali auditore causarum in curia domini Pape proposuit magister Barnardus de Cardella clericus procurator abbatis et conventus de Driburgh nomine eorundem contra magistrum Eymericnm qui se dicit effe rectorem ecclesie de Laweder quod dicta ecclesia ad dictum monasterium de jure pertinet et eam idem magister contra justiciam occupat et detinet occupatam in predictorum abbatis et conventus non modicum et prejudicium et gravamen Quare petit idem procurator nomine dictorum abbatis et conventus dictum Eymericum a dicta ecclesia ammoveri et eam sibi adjudicari et ad restitutionem ipsius cum fructibus inde perceptis quos ducentas marcas estimat ipsum Eymericum sententialiter condemnari item petit expensas Et cum Thebaldus de Senonis clericus procurator substitutus a Finato procuratore dicti magistri Eymerici salvo jure reconventionis litem contestando respondit Nego narrata ut narrantur esse vera dictus [et dico] petita fieri non debere Idem autem Thebaldus porrexit libellum in hunc modum Coram vobis magister Martine domini Pape capellane dicit et proponit magister Thebaldus procurator magistri Eymerici rectoris ecclesie de Lawdre sancti Andree dioecesis contra procuratorem abbatis et conventus de Driburgh Premonstratensis ordinis nomine ipsorum quod cum omnes decime site in parochia dicte ecclesie de Lawdre ad ipsum Eymericum nomine dicte ecclesie de jure communi pertineant predicti abbas et conventus in quibusdam villis sitis in dicta parochia de Laweder videlicet de Pylemor de Treburn de Vittelaw de terra que fuit Willelmi de Blendi de Langald de Tolchus de Welpelaue de Aldeniston de Burncastel medietatem omnium decimarum majorum et minorum contra justiciam percipiunt in ipsius Rectoris et dicte ecclesie de Laweder magnum prejudicium et gravamen cum nullum jus habeant in eisdem unde petit dictus Rector dictas decimas sibi nomine ecclesie predicte reddi et restitui vel valorem quas ducentas marcas estimat petit etiam dictos religiosos prohiberi ne de cetero percipere debeant decimas memoratas et eisdem super predictis decimis perpetuum silencium imponi et predicta petit cum expensis factis et faciendis quas tempore suo declarabit et juris beneficio sibi in omnibus semper salvo Magister Bernardus de Langardalle procurator substitutus a magistro Willelmo de Loudonia litem contestando respondit Nego narrata prout narrantur esse vera et dico petita fieri non debere Lite igitur coram eo contestata taliter prestito de juris calumpnia juramento factis peticionibus et responsionibus ad easdem testibus et instrumentis hinc inde productis attente audivimus omnia que partes proponere voluerunt et ea domino Pape retulimus diligenter qui nobis tanquam organo sue vocis sententiam proferendam commisit Nos vero speciali auctoritate apostolica qua fungimur in hac parte ecclesiam de Laweder magistro Willelmo de Laudonia nunc procuratori abbatis et conventus dictorum ipsorum nomine et eisdem abbati et conventui sentencialiter adjudicamus ita ut ecclesia de Childinkirk que pleno jure spectat ad ipsos tanquam sue matrici ecclesie et ex hoc eisdem et conventui sit subjecta absolventes eosdem super decimis quas pars altera petebat ab ipsis cum nobis constiterit quod predicta ecclesia de Childinkirk matrix et parochialis ecclesia fuerit totius vallis prefate antequam ecclesia de Laweder fundaretur ibidem nihilominus sententialiter absolventes prefatum Thebaldum nomine ipsius rectoris ac ipsum rectorem ab impetitione partis adverse super eo quod petebat ipsum ab ecclesia de Laweder ammoveri et a petitione fructuum ecclesie perceptorum cum nobis constiterit ipsum Eymericum per dioecesanum episcopum quamvis contradicente parte altera ad presentationem Johannis de Balliolo qui se ejusdem ecclesie dicebat patronum fuisse institutum ibidem nec a parte adversa justa contradictionis causa coram nobis ostensa fuerat vel probata In cujus rei testimonium et munimen presens publicum instrumentum fieri fecimus nostri sigilli impressione munitum Lata est hec sentencia apud Perusium in hospitio ejusdem Electi scilicet in domo domini Guidonis Presentibus hijs testibus scilicet magistro Richardo de Anania clerico Hugone de Roseto clerico Petro de Salerio [] et familiaribus ejusdem clerici et Adam de Cuic clerico In anno Domini millesimo ducentesimo quinquagesimo secundo die Mercurij x kalendas Augusti
