Charter Document - 07300278

Charter Document - 07300278


Charter Number: 07300278
Cartulary Title: Liber Sancte Marie de Dryburgh
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Mandate
Date: 1229
Date type: Internal, Calendar, Papal
Resource Link(s): People of Medieval Scotland

Charter:

Gregorius episcopus servus servorum Dei dilectis filijs et conventui de Driburgh Premonstratensis ordinis salutem et apostolicam benedictionem Cum a nobis petitur quod justum est et honestum tam vigor equitatis quam ordo exigit rationis ut id per solicitudinem officij nostri ad debitum perducatur effectum Vobis sane significantibus intelleximus quod venerabilis frater noster Glasguensis episcopus de Lassedewyn et Lanark ecclesias cum pertinentijs suis prout spectabant ad ipsum vobis in usus proprios de sui consensu capituli pia liberalitate concessit ordinatis a vobis de predictorum episcopi et capituli consensu in ipsis ecclesijs vicarijs in quibus seculares clerici debeant de servire Nos ergo vestris justis precibus inclinati quod super hoc ab eodem episcopo et vobis pie ac provide factum est sicut in ipsius et memorati capituli literis exinde confectis plenius dicitur contineri auctoritate apostolica confirmamus et presentis scripti patrocinio communimus Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre confirmationis infringere vel ei ausu temerario contraire si quis autem hoc attemptare presumpserit indignationem omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum ejus se noverit incursurum Datum Perusij viii idus Junij pontificatus nostri anno tercio