Charter Document - 07300274

Charter Document - 07300274


Charter Number: 07300274
Cartulary Title: Liber Sancte Marie de Dryburgh
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Mandate
Date: 1246
Date type: Internal, Calendar, Papal
Resource Link(s): People of Medieval Scotland

Charter:

Innocencius episcopus servus servorum Dei dilectis filijs abbati et conventui monasterij de Driburgh Premonstratensis ordinis sancti Andree dioecesis salutem et apostolicam benedictionem Sacrosancta Romana ecclesia devotos et humiles filios ex assuete pietatis officio propensius diligere consuevit et ne pravorum hominum molestijs agitentur eos tanquam pia mater sue protectionis munimine confovere Ea propter dilecti in Domino filij vestris justis postulacionibus grato concurrentes assensu personas vestras et locum in quo divino estis obsequio mancipati cum omnibus bonis que in presenciarum racionabiliter possidet[is] aut in futurum justis modis prestante Domino poterit[is] adipisci sub beati Petri et nostra protectione suscipimus specialiter autem terras redditus possessiones et alia bona vestra sicut ea omnia juste ac provide [concessa] pacifice possidetis vobis et per vos monasterio vestro auctoritate apostolica confirmamus et presentis scripti patrocinio communimus Nulli ergo hominum liceat hanc paginam nostre confirmationis infringere vel ei ausu temerario contraire si quis autem hoc attemptare presumpserit indignationem omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum ejus se noverit incursurum Datum Lugduni idibus Maij pontificatus nostri anno tertio