Charter Document - 07300272

Charter Document - 07300272


Charter Number: 07300272
Cartulary Title: Liber Sancte Marie de Dryburgh
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Mandate
Date: 1229
Date type: Internal, Calendar, Papal
Resource Link(s): People of Medieval Scotland

Charter:

Gregorius episcopus servus servorum Dei dilectis filijs abbati et conventui de Driburgh Premonstratensis ordinis salutem et apostolicam benedictionem Cum a nobis petitur quod justum est et honestum tam vigor equitatis quam ordo exigit rationis ut id per solicitudinem officij nostri ad debitum per ducatur effectum Vobis sane significantibus intelleximus quod venerabilis pater noster episcopus Candidecase ecclesiam de Sowrby cum pertinentijs suis prout spectabat ad ipsum vobis in usus proprios de sui assensu capituli pia liberalitate concessit ordinata a vobis de episcopi et capituli predicti consensu in ipsa ecclesia vicaria in qua seculares clerici debeant de servire Nos igitur vestris justis precibus inclinati quod super hoc de eodem episcopo vobis pie ac provide factum est sicut in ipsius et memorati capituli literis exinde confectis plenius dicitur contineri auctoritate apostolica confirmamus et presentis scripti patrocinio communimus Nulli ergo hominum liceat hanc paginam nostre confirmationis infringere vel ei ausu temerario contraire si quis autem hoc attemptare presumpserit indignationem omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum ejus se noverit incursurum Datum Perusij ij idus Junij pontificatus nostri anno tertio