Charter Document - 07300271

Charter Document - 07300271


Charter Number: 07300271
Cartulary Title: Liber Sancte Marie de Dryburgh
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Mandate
Date: 1229
Date type: Internal, Calendar, Papal
Resource Link(s): People of Medieval Scotland

Charter:

Gregorius episcopus servus servorum Dei dilectis filijs abbati et conventui de Driburgh Premonstratensis ordinis salutem et apostolicam benedictionem Ea que judicio vel concordia terminantur firma debent et illibata persistere et ne in recidive contentionis scrupulum relabantur apostolico convenit presidio communiri Ea propter dilecti in Domino filij vestris justis postulacionibus grato concurrentes assensu diffinitivam sentenciam quam abbas de Jeddeworth et conjudices sui pro vobis contra Willelmum de Herteford clericum Glasguensis dioecesis super capella de Glegern cognitis cause meritis auctoritate apostolica promulgaverunt sicut est justa nec legitima provocatione suspensa auctoritate apostolica confirmamus et presentis scripti patrocinio communimus Nulli ergo hominum liceat hanc paginam nostre confirmationis infringere vel ei ausu temerario contraire si quis autem hoc attemptare presumpserit indignationem omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum ejus se noverit incursurum Datum Perusij iiij idus Aprilis pontificatus nostri anno tertio