Charter Document - 07300268

Charter Document - 07300268


Charter Number: 07300268
Cartulary Title: Liber Sancte Marie de Dryburgh
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Mandate
Date: 1229
Date type: Internal, Calendar, Papal
Resource Link(s): People of Medieval Scotland

Charter:

Gregorius episcopus servus servorum Dei dilectis filijs abbati et conventui de Driburgh Premonstratensis ordinis salutem et apostolicam benedictionem Religionis vestre promeretur honestas ut vos gratia sedis apostolice prosequentes peticionibus vestris quantum cum Deo possumus annuamus Cum itaque sicut exhibita nobis vestra petitio continebat venerabilis frater noster episcopus sancti Andree dioecesanus vester possessionum vestrarum et redituum tenuitatem attendens ecclesiam de Golyn cum pertinentijs vobis de capituli sui assensu pia et provida liberalitate concesserit in usus proprios cum vacaverit retinendam prout in eorum literis dicitur plenius contineri nos vestris postulationibus inclinati quod per eundem episcopum super hoc canonice ac provide actum est auctoritate apostolica confirmamus et presentis scripti patrocinio communimus Nulli ergo hominum liceat hane paginam nostre confirmationis infringere vel ei ausu temerario contraire si quis autem hoc attemptare presumpserit indignationem omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum ejus se noverit incursurum Datum Perusij ij kalendas Aprilis pontificatus nostri anno tertio