Charter Document - 07300267
| Charter Number: | 07300267 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Liber Sancte Marie de Dryburgh |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Papal |
| Charter Type(s): | Mandate |
| Date: | 1223 |
| Date type: | Internal, Calendar, Papal |
| Resource Link(s): |
People of Medieval Scotland |
Charter:
Honorius episcopus servus servorum Dei dilectis filijs abbati et conventui de Driburgh de Scotia Premonstratensis ordinis salutem et apostolicam bene dictionem Cum a nobis petitur quod justum est et honestum tam vigor equitatis quam ordo exigit rationis ut id per solicitudinem officij nostri ad debitum perducatur effectum Ea propter dilecti in Domino filij vestris justis postulacionibus grato concurrentes assensu jus patronatus quod in ecclesia de Golyn dioecesis sancti Andree canonice proponitis vos adeptos sicut illud juste canonice ac pacifice optinetis vobis et per vos monasterio vestro auctoritate apostolica confirmamus et presentis scripti patrocinio com munimus Nulli ergo hominum liceat hanc paginam nostre confirmationis infringere vel ei ausu temerario contraire si quis autem hoc attemptare presumpserit indignationem omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum ejus se noverit incursurum Datum Signie vi idus Augusti pontificatus nostri anno octavo
