Charter Document - 07300266

Charter Document - 07300266


Charter Number: 07300266
Cartulary Title: Liber Sancte Marie de Dryburgh
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Mandate
Date: 1229
Date type: Internal, Calendar, Papal
Resource Link(s): People of Medieval Scotland

Charter:

Gregorius episcopus servus servorum Dei dilectis filijs abbati et conventui de Driburgh Premonstratensis ordinis salutem et apostolicam benedictionem Ea que judicio et concordia terminantur firma [debent] et illibata persistere et ne in residive [contentionis] scrupulum relabantur apostolico convenit presidio communiri Exhibita nobis vestra petitio continebat quod cum inter vos ex una parte et abbatem et monachos de Kilwynyn Glasguensis dioecesis ex altera coram archidiacono sancti Andree et suis conjudicibus super jure patronatus ecclesie de Lauder quibusdam decimis et obvencionibus auctoritate apostolica questio verteretur tandem mediantibus judicibus ipsis inter partes compositio intervenit quam apostolico petivisti munimine roborari Nos igitur vestris justis precibus inclinati compositionem ipsam sicut rite ac sine pravitate provide facta est et ab utraque parte sponte suscepta et hactenus pacifice observata necnon in literis exinde consectis plenius dicitur contineri auctoritate apostolica confirmamus et presentis scripti patrocinio communimus Nulli ergo hominum liceat hanc paginam nostre confirmationis infringere aut ei ausu temerario contraire si quis autem hoc attemptare presumpserit indignationem omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum ejus se noverit incursurum Datum Perusij nono kalendas Aprilis pontificatus nostri anno tertio