Charter Document - 07300265

Charter Document - 07300265


Charter Number: 07300265
Cartulary Title: Liber Sancte Marie de Dryburgh
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Mandate
Date: 1229
Date type: Internal, Calendar, Papal
Resource Link(s): People of Medieval Scotland

Charter:

Gregorius episcopus servus servorum Dei dilectis filijs abbati et conventui de Driburgh Premonstratensis ordinis salutem et apostolicam benedictionem Justis petentium desiderijs dignum est nos facilem prebere consensum et vota que a rationis tramite non discordant effectu prosequente complere Cum itaque sicut afferitis venerabilis frater noster episcopus sancti Andree proventuum vestrorum tenuitatem attendens quosdam annuos redditus in parochia de Lauder vobis de capituli sui assensu pia et provida liberalitate concesserit in usus proprios cum vacaverint retinendos prout in literis exinde confectis dicitur plenius contineri nos vestris supplicationibus inclinati quod per eundem episcopum super hijs canonice ac provide actum est auctoritate apostolica confirmamus et presentis scripti patrocinio communimus Nulli ergo hominum liceat hanc paginam nostre confirmationis infringere vel ei ausu temerario contraire si quis autem hoc attemptare presumpserit indignacionem omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum ejus se noverit incursurum Datum Perusij v idus Maij pontificatus nostri anno tertio