Charter Document - 07300262
| Charter Number: | 07300262 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Liber Sancte Marie de Dryburgh |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Papal |
| Charter Type(s): | Mandate |
| Date: | 1229 |
| Date type: | Internal, Calendar, Papal |
| Resource Link(s): |
People of Medieval Scotland |
Charter:
Gregorius episcopus servus servorum Dei dilectis filijs abbati et conventui de Driburgh Premonstratensis ordinis salutem et apostolicam benedictionem Cum a nobis petitur quod justum est et honestum tam vigor equitatis quam ordo exigit rationis ut id per solicitudinem officij nostri [ad debitum] per ducatur effectum vobis sane significantibus intelleximus quod venerabilis frater noster episcopus sancti Andree de Childinchirch de Saultoun de Kilrethny ecclesias cum pertinentijs suis prout spectabant ad ipsum vobis in usus proprios de sui capituli assensu pia liberalitate concessit ordinatis a vobis de predictorum episcopi et capituli consensu in ipsis ecclesijs vicarijs in quibus debeant seculares clerici de servire Nos ergo vestris justis precibus inclinati quod super hoc ab eodem episcopo et a vobis pie ac provide factum est sicut in ipsius et memorati capituli literis dicitur plenius contineri auctoritate apostolica confirmamus et presentis scripti patrocinio communimus Nulli ergo hominum liceat hanc paginam nostre confirmationis infringere vel ei ausu temerario contraire si quis autem hoc attemptare presumpserit indignationem omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum ejus se noverit incursurum Datum Perusij vii idus Junij pontificatus nostri anno tertio
