Charter Document - 07300259

Charter Document - 07300259


Charter Number: 07300259
Cartulary Title: Liber Sancte Marie de Dryburgh
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Mandate
Date: 1250
Date type: Internal, Calendar, Papal
Resource Link(s): People of Medieval Scotland

Charter:

Innocencius episcopus servus servorum Dei dilectis abbati et conventui sancte Marie de Driburgh Premonstratensis ordinis salutem et apostolicam benedictionem Quociens a nobis petitur quod religioni et honestati convenire dinoscitur animo nos decet libenti concedere et juxta petentium desideria favorem benevolum impertiri Ea propter dilecti in Domino filij vestris justis precibus annuentes personas vestras cum omnibus que in presenciarum rationabiliter possidetis aut in futurum justis modis prestante Domino poteritis adipisci sub beati Petri protectione suscipimus specialiter autem ecclesias quas per concessionem venerabilium fratrum nostrorum sancti Andree et Glasguensis episcoporum estis canonice assecuti sicut eas juste ac pacifice possidetis et in eorundem episcoporum et dilecti filij Johanne titulo sancti Stephani in Celio monte presbiteri cardinalis autenticis continetur vobis et per vos ecclesie vestre auctoritate apostolica confirmamus et presentis scripti patrocinio communimus Nulli ergo hominum liceat hanc paginam nostre protectionis et confirmacionis infringere vel ei ausu temerario contraire si quis autem hoc attemptare presumpserit indignationem omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum ejus se noverit incursurum Datum Lateran iiij idus Aprilis pontificatus nostri anno septimo