Charter Document - 07300254
| Charter Number: | 07300254 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Liber Sancte Marie de Dryburgh |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Papal |
| Charter Type(s): | Mandate |
| Date: | 1164 |
| Date type: | Internal, Calendar |
| Resource Link(s): |
People of Medieval Scotland |
Charter:
Alexander episcopus servus servorum Dei dilectis filijs Rogero et universo capitulo ecclesie de Driburgh salutem et apostolicam benedictionem Justis petentium desiderijs dignum est nos facilem prebere consensum et vota que a rationis tramite non discordant effectu sunt prosequente complenda Ea propter dilecti in Domino filij vestris justis postulationibus grato concurrentes assensu possessiones vobis rationabiliter concessas vobis et per vos ecclesie vestre auctoritate apostolica confirmamus quas proprijs nominibus duximus exprimendas ecclesiam de Saultoun unam carucatam terre in Smalham dimidiam carucatam terre in Nebrun et decimam molendini ejusdem ville Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre confirmationis infringere vel ei ali quatinus contraire si quis autem id attemptare presumpserit indignacionem omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum ejus se noverit incursurum Datum Senon iiij kalendas Augusti
