Charter Document - 07300253

Charter Document - 07300253


Charter Number: 07300253
Cartulary Title: Liber Sancte Marie de Dryburgh
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Mandate
Date: 1170 - 1172
Date type: Assigned
Resource Link(s): People of Medieval Scotland

Charter:

Alexander episcopus servus servorum Dei dilectis Rogero abbati et fratribus ecclesie sancte Marie de Driburgh salutem et apostolicam benedictionem Justis petentium desiderijs dignum est nos facilem prebere consensum et vota que a rationis tramite non discordant effectu sunt prosequente complenda Ea propter dilecti in Domino filij vestris justis postulationibus grato concurrentes assensu ecclesiam de Lessedewyn ecclesiam de Bosyetha ecclesiam de Kilrethny in Scotia ecclesiam de Askeby in Westmerland cum omnibus earum pertinencijs sicut eas canonice possidetis vobis et per vos ecclesie vestre auctoritate apostolica confirmamus et presentis scripti patrocinio communimus statuentes ut nulli omnino hominum liceat hanc pagi nam nostre confirmationis infringere vel ei aliquatenus contraire si quis autem hoc attemptare presumpserit indignationem omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum ejus se noverit incursurum Datum Tusculan v idus Novembris