Charter Document - 07300251
| Charter Number: | 07300251 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Liber Sancte Marie de Dryburgh |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Papal |
| Charter Type(s): | Mandate |
| Date: | 1229 |
| Date type: | Internal, A.D., Calendar, Papal |
| Resource Link(s): |
People of Medieval Scotland |
Charter:
Gregorius episcopus servus servorum Dei dilectis filijs Hugoni abbati monasterij sancte Marie et sancti Johannis apostoli de Driburgh ejusque fratribus tam presentibus quam futuris regularem vitam professis Quociens a nobis petitur quod religioni et honestati convenire dinoscitur animo nos decet libenti concedere ac petentium desiderijs congruum suffragium impertiri ea propter dilecti in Domino filij vestris justis postulationibus clementer annuimus et monasterium sancte Dei genitricis Marie et sancti Johannis apostoli et evangeliste de Driburgh in quo divino estis obsequio mancipati sub beati Petri et nostra protectione suscipimus et presentis scripti privilegio communimus In primis siquidem statuentes ut ordo canonicus qui secundum Domini et beati Augustini regulam atque institutionem Premonstratensium fratrum in eodem monasterio institutus esse dinoscitur perpetuis ibidem temporibus inviolabiliter observetur Preterea quascunque possessiones quecunque bona idem monasterium in presenciarum juste ac canonice possidet aut in futurum concessione pontificum largicione regum vel principum oblacione fidelium seu alijs justis modis prestante Domino poterit adipisci firma vobis vestrisque successoribus et illibata per maneant in quibus hec proprijs vocabulis duximus exprimenda Locum ipsum in quo prefatum monasterium situm est cum omnibus pertinencijs suis de Mertoun de Childinchirch de Saultoun de Kilrethny de Lessedewyn et de Sowrby ecclesias cum omnibus pertinencijs earundem ecclesiam de Lanerk cum capella de Paduenan et Glegern et alijs pertinencijs suis domos terras possessiones et alia que habetis in parochia ejusdem jus quod habetis in ecclesia de Askeby in Westemria et pertinencijs suis totam terram quam habetis in territorio de Padwynan que fuit Syrandi sacerdotis cum omnibus pertinentijs suis grangiam de Cadesleya cum omnibus pertinencijs suis totam terram quam habetis in villa et in territorio de Smalham cum tofto et alijs pertinencijs suis duas bovatas terre quas habetis in territorio ville de Bemirfid cum tofto ejusdem ville totam terram quam habetis in territorio ville de Ercildoun cum tofto et alijs pertinentijs suis in eadem villa duas bovatas terre in territorio ville de Hetoun cum tofto et alijs pertinentijs suis in eadem villa terram que fuit Rogeri janitoris et terram que fuit Willelmi sacerdotis in burgo de Rogesburgh cum alijs terris et possessionibus quas habetis in eodem burgo terram quam habetis in villa de Kelku que fuit Walteri filij Gilberti terras et possessiones quas habetis in burgo de Berwico cum piscationibus quas habetis in flumine ipsius burgi terram quam Petrus filius Thurebrand in villa de Hadingtoun pia vobis liberalitate donavit totam terram quam habetis in Langelaw cum pertinentijs suis insulam de Elbotyll cum terris pascuis piscationibus et alijs pertinencijs suis dimidiam carucatam terre in Petcorthny et terram quam habetis ibidem de hospitali de Edinham unum toftum in Karel et casas quas habetis in Aynistrothir totam terram quam habetis in territorio de Samsonschellis dimidiam carucatam terre in territorio de Lange Newtoun cum pertinentijs suis annuum redditum viginti solidorum quem habetis in burgo de Rogesburgh annuum redditum viginti solidorum quem habetis in villa de Edinham annuum redditum trium solidorum quem habetis in villa de Lessedewyn annuum redditum unius marce quem percipitis de portu maris de Pettynwem annuum redditum duarum marcarum quem habetis de molendino de Mertoun in Vestmerya annuum redditum duarum marcarum et dimidie quem habetis de ecclesia de Bosieta decimas quas habetis in molendinis vallis de Lauder de Newton de Naythynthirn cum pratis terris nemoribus usuagijs et pascuis in bosco et plano in aquis et molendinis in vijs et semitis et omnibus alijs libertatibus et immunitatibus suis fane novalium vestrorum que proprijs manibus aut sumptibus colitis sive de ani malium vestrorum nutrimentis nullus a vobis decimas exigere vel extorquere presumat Liceat quoque vobis clericos vel laycos liberos vel absolutos e seculo fugientes ad conversionem recipere ac eos absque contradictione aliqua retinere Prohibemus insuper ut nulli fratrum vestrorum post factam in monasterio vestro professionem fas sit sine abbatis sui licencia nisi arcioris religionis optentu de eodem loco discedere discedentem vero absque com munium literarum vestrarum cautione nullus audeat retinere Cum autem generale interdictum terre fuerit liceat vobis clausis januis exclusis excommunicatis et interdictis non pulsatis campanis suppressa voce divina officia celebrare crisma vero oleum sanctum consecrationes altarium seu basilicarum ordinationes clericorum qui ad sacros ordines fuerint promovendi a dioecesano episcopo sine pravitate aliqua vobis volumus exhiberi Prohibemus insuper ut infra fines parochie vestre nullus sine assensu dioecesani episcopi et vestro capellam seu oratorium de novo construere audeat salvis priviligijs pontificum Romanorum sepulturam quoque ipsius loci liberam esse decernimus ut eorum devotioni et extreme voluntati qui se illic sepeliri deliberaverint nisi forte excommunicati vel nominatim interdicti sint aut publice usurarij nullus obsistat salva tamen justicia illarum ecclesiarum a quibus mortuorum corpora assumuntur Decimas preterea et possessiones ad jus ecclesiarum vestrarum spectantes que a laycis detinentur redimendi et legitime liberandi de manibus eorum et ad ecclesias ad quas pertinent revocandi libera sit vobis de vestra auctoritate facultas Obeunte vero te nunc ejusdem loci abbate vel tuorum quolibet successorum nullus ibi qua libet surreptionis astucia seu violencia preponatur nisi quem fratres communi consensu vel fratrum major pars consilij sanioris secundum Domini et beati Augustini regulam providerit elegendum Libertates quoque et immunitates et antiquas et rationabiles consuetudines monasterio vestro concessas et hactenus observatas ratas habemus et eas perpetuis temporibus illibatas permanere sancimus Paci quoque et tranquillitati vestre paterna in posterum solicitudine providere volentes auctoritate apostolica prohibemus ut infra clausuras locorum seu grangiarum vestrarum nullus rapinam exercere seu furtum facere audeat Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat prefatum monasterium temere perturbare aut ejus possessiones auferre vel ablatas retinere minuere seu quibuslibet vexationibus fatigare sed omnia integra conserventur eorum pro quorum gubernacione ac sustentacione concessa sunt usibus omnimodis profutura salva sedis apostolice auctoritate et dioecesani episcopi canonica justicia Siqua igitur in futurum ecclesiastica secularisve persona hanc nostre constitucionis paginam sciens contra eam temere venire temptaverit secundo tertiove commonita nisi reatum suum congrua satisfactione correxerit potestatis honorisque sui careat dignitate reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat et a sacratissimo corpore et sanguine Domini et Dei Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat atque in extremo examine districte subjaceat ultioni Cunctis autem eidem loco sua jura servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi quatinus et hic fructum bone actionis percipiant et apud districtum judicem premia eterne pacis inveniant amen Datum Perusij per manum magistri Martini sancte Romane ecclesie vice cancellarij vi idus Junij indictione secunda incarnacionis Dominice anno MCCXXVIII pontificatus vero domini Gregorij pape viiij anno tertio
