Charter Document - 07300249

Charter Document - 07300249


Charter Number: 07300249
Cartulary Title: Liber Sancte Marie de Dryburgh
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Mandate
Date: 1184
Date type: Internal, A.D., Calendar, Papal
Resource Link(s): People of Medieval Scotland

Charter:

Lucius episcopus servus servorum Dei dilectis filijs Gerardo abbati ecclesie sancte Marie de Driburgh et sancti Johannis apostoli et evangeliste ejusque fratribus tam presentibus quam futuris regularem vitam professis Quociens a nobis petitur quod religioni et honestati convenire dinoscitur animo nos decet libenti concedere et petentium desiderijs congruum impertire suffragium ea propter dilecti in Domino filij vestris justis postulacionibus clementer annuimus et prefatam ecclesiam sancte Marie et sancti Johannis apostoli et evangeliste de Driburgh in qua divino mancipati estis obsequio sub beati Petri et nostra protectione suscipimus et presentis scripti priviligio communimus In primis siquidem statuentes ut ordo canonicus qui secundum Deum et beati Augustini regulam atque institucionem Premonstratensium fratrum in eadem ecclesia constitutus esse dinoscitur perpetuis ibidem temporibus inviolabiter observetur preterea quascunque possessiones quecunque bona eadem ecclesia inpresenciarum juste et canonice possidet aut in futurum concessione pontificum largicione regum vel principum seu alijs justis modis prestante Domino poterit adipisci firma vobis vestrisque successoribus et illibata permaneant in quibus hec proprijs duximus exprimenda vocabulis ex dono Hugonis de Morevilla locum ipsum qui dicitur Driburgh cum terra nemore pascuis et aquis ad eum pertinentibus et piscationes de Berwic ecclesiam de Mertoun cum carucata terre ad eam pertinente ecclesiam de Childinchirch cum terra ad eam pertinente ecclesiam de Saultoun cum carucata terre ecclesiam de Kilrethny decimas molendinorum de Lauder de Saultoun et de Naythynthirn et de Nebrun ecclesiam de Lanerk cum terra ad eam pertinente capellam de Paduynhane ecclesiam de Lassedewyn cum carucata terre ecclesiam de Askeby cum suis pertinencijs ex dono bone memorie David regis Scotie saltum qui dicitur Cadesleya cum pascuis ibi in foresta et licenciam accipiendi in nemoribus et forestis per Lauder et Tevidaliam que ad edificia construenda et ceteros usus ligna vobis fuerint necessaria ex dono Ricardi de Morevilla carucatam terre in Langelaw ex dono David Olifard carucatam terre cum pascuis communibus cum toftis et croftis in Smalham ex dono Gaufridi de Percy duas bovatas terre in Hetoun ex dono Willelmi de Wepunt dimidiam carucatam terre in Nebrun ex dono Adam comitisse dimidiam carucatam terre in Petcorthny cum tofto et crofto in Karal ex dono Beatricis de Bello campo terram in burgo de Rogesburgh que fuit Rogeri janitoris duas marcas annuatim nobis solvendas in Edinham redditum terre qui fuit Ormne de burgo de Rogesburgh intra portam terram que fuit Johannis sacerdotis in eodem burgo extra portam redditum duarum marcarum et dimidie quem annuatim vobis solvere tenentur canonici ecclesie sancti Jacobi de Norhamton pro pensione ecclesie de Bosieth sane novalium vestrorum que proprijs manibus aut sumptibus colitis sive de nutrimentis animalium vestrorum nullus a vobis decimas exigere aut extorquere presumat Liceat quoque vobis clericos vel laycos e seculo fugientes liberos et absolutos ad conversionem recipere et eos absque contradictione aliqua retinere Prohibemus insuper ut nulli fratrum vestrorum post factam in eodem loco professionem fas fit absque abbatis sui licencia de eodem loco discedere discedentem vero absque communi literarum caucione nullus audeat retinere Cum autem generale interdictum terre fuerit liceat vobis clausis januis exclusis excommunicatis et interdictis non pulsatis campanis suppressa voce divina officia celebrare In parochialibus vero ecclesijs quas habetis liceat vobis quatuor vel tres ad minus de canonicis vestris ponere quorum unus dioecesano episcopo presentetur ut ei curam animarum com mittat ita quidem quod ei de spiritualibus vobis autem de temporalibus et de ordinis observancia debeat respondere Pro crismate vero oleo sancto consecrationibus ecclesiarum ordinacionibus clericorum qui ad sacros ordines fuerint promovendi sive abbate deducendo ad sedem vel quibuslibet alijs ecclesiasticis sacramentis nullus a vobis aut sub optentu consuetudinis aut quolibet alio modo quicquam audeat postulare Si quis autem contra hoc venire presumpserit porcionem cum Giezi se noverit habiturum cujus factum exactione turpis muneris imitatur Paci quoque et tranquillitati vestre paterna solicitudine providere volentes auctoritate apostolica prohibemus ut infra clausuras locorum seu grangiarum vestrarum nullus violenciam vel rapinam seu furtum committere ignem apponere hominem capere vel interficere audeat sepulturam preterea ipsius loci liberam esse decernimus ut eorum devocioni et extreme voluntati qui se illic sepeliri deliberaverint nisi forte excommunicati vel interdicti sint nullus obsistat salva tamen justicia illarum ecclesiarum a quibus mortuorum corpora assumuntur obeunte vero te nunc ejusdem loci abbate vel tuorum quolibet successorum nullus ibi qualibet surreptionis astucia seu violencia preponatur nisi quem fratres communi consensu vel fratrum pars consilij sanioris secundum Dei timorem et beati Augustini regulam providerint eligendum Ad hoc auctoritate apostolica prohibemus ut nullus episcopus vel officialis ipsius indebitas vobis vel ecclesijs vestris [exactiones] imponat aut in vos vel ecclesias vestras suspensionis excommunicationis aut interdicti sentenciam absque manifesta et rationabili causa promulget nec magistris in parochia vestra de Lanerk et alijs parochijs vestris scolarum studia sine prava exactione regere volentibus temere quisquam audeat inhibere Decernimus ergo ut nulli hominum fas sit prefatam ecclesiam temere perturbare aut ejus possessiones auferre vel ablatas retinere minuere seu quibuslibet vexationibus fatigare sed omnia integra conserventur eorum pro quorum gubernacione ac sustentacione concessa sunt usibus omnimodis profutura salva sedis apostolice auctoritate et dioecesani episcopi canonica justicia Si qua igitur in futurum ecclesiastica secularisve persona hanc nostre constitucionis paginam sciens contra eam venire temptaverit secundo terciove commonita nisi reatum suum digna satisfactione correxerit potestatis honorisque sui dignitate careat reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat et a sacratissimo corpore ac sanguine Dei et Domini redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat atque in extremo examine divine ulcioni subjaceat Cunctis autem eidem loco sua jura servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi quatinus et hic fructum bone actionis percipiant et apud districtum judicem premia eterne pacis inveniant Datum Anagnie per manum Alberti sancte Romane ecclesie presbiteri cardinalis et cancellarij vi idus Maij indictione secunda incarnationis Dominice anno [MCLXXXIIII] pontificatus vero domini Lucij pape tercij anno tercio